HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT LXXVIII: De compositione tabernaculi, et erectione

#Exod. XXXV

Egressa omnis multitudo, obtulit, juxta verba Moysi, mente promptissima quidquid pretiosius habuit, et cum tanta copia, quod compulsi sunt artifices voce praeconis clamare, ne quisquam ultra offerret. Feceruntque Beseleel, et Oliab cuncta quae sibi fuerant, et sicut fuerant imperata. Et secundum Josephum, omne tempus ad opus faciendum transiit in mensibus septem. Omne aurum, quod expensum est in opere sanctuarii, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum, ad pondus sanctuarii. Fuerunt praeterea, centum talenta argenti, ex quibus conflatae sunt, centum bases sanctuarii. De mille autem, septingenta septuaginta quinque facta sunt capita columnarum, quae etiam vestitae erant argento. Aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti sicli. Obtulerunt autem a viginti annis, et supra, sexcenta tres millia, et quingenta quinquaginta. Igitur mense septimo secundi anni, in prima die mensis, erexit Moyses tabernaculum, operuitque nubes tabernaculum, cum lux serena esset, non procellosa, sed lucida, non tamen per quam transiret aspectus, sed qualem decebat praesentiam Dei. Et ad nebulae elevationem illius, deinceps moverunt castra, et ad depositionem deposuerunt, et dum stabat super tabernaculum, et ipsi stabant, eratque ignis in nocte.